canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam
polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis
lapidum
dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli
carnes sanctorum tuorum bestiis terrae
effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu
Hierusalem et non erat qui sepeliret
facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et
derisio his qui in circuitu nostro sunt
usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis
zelus tuus
effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te
et super regna quae nomen tuum non invocaverunt
quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt
ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent
nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis
auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis
tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen
tuum
quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in
gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum
qui effusus est
ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine
brachii tui relinque filios interitus
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum
obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine
nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur
tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus
laudes tuas